라틴어 문장 검색

Tum vulpecula Evasit puteo nixa celsis cornibus, Hircumque clauso liquit haerentem vado.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et caper.8)
Avis quam dicunt terraneolam rustici, In terra nidum quia componit scilicet, Forte occucurrit improbae vulpeculae;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Terraneola et vulpes: Pravis non esse fidem adhibendam.1)
consule barbati deliramenta Platonis, consule et hircosus Cynicus quos somniat et quos texit Aristoteles torta vertigine nervos, hos omnes quamvis anceps labyrinthus et error circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se dignetur praestare deus morientibus aequum, cum ventum tamen ad normam rationis et artis, turbidulos sensus et litigiosa fragosis argumenta modis concludunt numen in unum, cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda volvatur, serventque suos vaga sidera cursus, non recipit natura hominis, modo quadrupes ille non sit, et erecto spectet caelestia vultu, non recipit neget ut regimen pollere supremum, istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex, semifer et Scottus sentit, cane milite peior, sed nos qui Dominum libris et corpore iam bis vidimus, ante fide, mox carne et sanguine 1 coram, quique voluminibus vatum cruce teste probatis rimantes digitos costarum in vulnera cruda mersimus, et manuum visu dubitante lacunas scrutati aeternum regem cognovimus Iesum, abiurare Deo titulum nomenque paternum credimus esse nefas, qui regem protulit ex se, non regem populi Parthorum aut Romulidarum, sed regem summae et mediae rationis et imae, atque ideo rerum dominum et super omnia regem, carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 371)

SEARCH

MENU NAVIGATION